#I Machab. I#I Machab. II#Luc. I#I Machab. III
Tunc multi Judaeorum sponte quidem timore regis jussa secuti sunt; probati vero patriis legibus adhaeserunt. Erat autem vir de Modin, modico Judaeae vico sacerdos, nomine Mathathias, filius Joannis, filii Simonis, filii Asmonaei, de vice Joarib, id est unius illorum viginti quatuor quos David elegit; et in eumdem modum dictus est Zacharias de vice Abia. Erantque ei filii quinque Joannes, Simon, Judas, Eleazarus, Jonathas, et quisque suo cognomine censebatur. Sed sufficit de Juda dicere, qui dicebatur Machabaeus. Hi videntes mala, indutis ciliciis, planxerunt. Et venerunt emissarii directi a rege in Modin, statuentes idola in loco, quibus cogerent Judaeos immolare. Et dixerunt Mathathiae: Princeps es in civitate hac, et prior jussa regis imple. Qui clamavit: Et si omnes obediant regi, ego, et filii mei et fratres mei obediemus legi Dei coeli. Non sacrificabimus. Tunc quidam ex Judaeis immolavit in medio. Et surgens Mathathias cum suis, trucidavit eum super aram, et nuntios regis interemit, aram quoque deponens clamavit: Qui Dei est sequatur me. Et cum omni tribu sua abiit in solitudinem, omnia relinquens. Multique cum filiis et uxoribus ad solitudines confugerunt, malentes herbis uti quam inquinari. Quos judices regis prius verbis flectere conabantur, ut eligerent quae prosunt, ne eis tanquam hostibus uterentur. Qui noluerunt eos audire. Tunc emissarii regis aggressi sunt eos in diebus Sabbatorum quibus nefas erat eis arma movere, et percusserunt quosdam, alios in speluncis globis fumiferis suffocantes. Et perierunt ex eis tria millia; alii habent solum mille. Plures autem liberati adjuncti sunt Mathathiae, et eum Judicem sibi statuerunt. Qui docuit eos pugnare in Sabbatis, dicens: Si super hoc legem servabitis, eritis hostes legis, dantes causam, ut pereat populus Dei, et lex cum populo peribit. Et exinde, dicit Josephus, permanet nobis consuetudo pugnandi, etiam si tali die bella consurgunt. Colligensque Mathathias armatos, aras deposuit idolorum, et immolantes, quos potuit, interemit, pueros non circumcisos jussit circumcidi. Et anno uno hunc gessit magistratum. Cumque graviter aegrotaret, convocans filios ait: Ego decretam proficiscor viam, commendo vobis patrias leges, ut pro eis grata mente moriamini. Nam corpora mortalia sunt, sanctorum vero monumenta immortalitatis ordinem consequuntur. Concordiam habete, et Simonem propter sapientiam in consiliis habete patrem. Judam vero propter fortitudinem ducem in armis. Et mortuus est Mathathias anno centesimo quadragesimo sexto, et sepultus in Modin. Et planxit eum Israel planctu magno. Et surrexit pro eo Judas Machabaeus filius ejus, et factus est quasi leo defendens Israel clypeo suo.